485
RATIONVM PHILOSOPHI. 71
iusque metallorum imperfectorum ut per finem digestio, &
complementum fiant aurum. Sed quantum ad artem sunt
eiusdem dispositionis & eiusdem temporis. Cum enim so¬
lum argentum uiuum imperfectorum perficiatur ab elixir
in aurum per prius expoliationem à sulphure corrumpente,
et argentum uiuum uulgi non indigeat expoliatione aliqua,
ergo oportet quòd per talem expoliationem istud redeat ad na¬
turam istius. Ipsius nempe coagulatio non impedit identita¬
tem suae naturae cum natura istius, quare eadem dispositio,
& idem tempus erit perfectionis ipsorum, quoniam potentia
& uirtus elixir multiplicata exuberans se per utrunque ex¬
tendit & perfundit seu diffundit in momento & perficis
aequaliter communicando utrique digestionem per suam di¬
gestionem exuberantem & excedentem quam habet ita quòd
in utrisque fiat digestio, et sic est finis huius quaestionis cum
elucidatione debita. Deo gratias.
HANC quaestionem prolixam sic solemniter & exqui
site inuestigatam, uentilatam, disputatam, determinatam, robo¬
ratam, coposuit et ordinauit Magister Petrus Bonus Ferrarien¬
sis physicus egregius sub anno à natiuitate domini nostri lesu
christi M. CCCXXXVIII. qui tunc erat in ciuita¬
te Polae stipendiatus in prouincia Histriae. In qua inseruit, de
cognitione speculatiua practica et operatione ipsius. Ita quòd
quisque intelligat defendendo artem et antiquorum auctoritati¬
bus & rationibus inhaerens et proprias sibi rationes adiun¬
gens. Rogo autem unumquemque, intelligentem ad cuius
manus peruenerit haec praeciosa margarita, ut communicet
uiris intelligentibus ad hanc quaestionem uel artem esurienti¬
bus & naturalibus principijs eruditis: ab insipientibus autem
pueris ipsam occultent, cum sint indigni.