457
BREVIS. 313
coniugium. Nullus enim aër igne vacuus, &
nullus ignis vires suas exercere potest absque ae¬
re. Quare pro vno & eodem ambo sulphure na¬
turali haberi debent. Ab istis ergo tribus quae
dicta sunt, morbos omnes in suum corpus
physicum (quod spermatis esse dixerunt veri
spagiri, & non alimenti) imprimi per tria ge¬
nera generalissima constantissimè docuerunt,
cuilibet etiam generi suas species assignarunt.
Haud secus igitur atque radix in terra, vt etiam
rami supra terram, pertruncum in varias extre¬
mitates dilatantur, saturnus physicus & infir¬
mus, varios suos morbos in humani corporis
terram, id est, in omnes solidiores partes eius
imprimit. Mercurius etiam infirmus per trun¬
cum & ramos omnes in humanum liquorem
suos morbos infundit. Et malè sanus mars vnà
cum sua venere physica, humanum ignem va¬
rijs flammis incendit. Hoc opus, hic labor est
cuiuis horum trium generum suas peculiares
assignare species, vt vice versa queat arbor infir¬
mitatis vitae breuis, in sanitatis arborem
vitae longae transmutari, de qua
suprà diximus.
DE