457
314 DVELLVM ANIMI
DE DVELLO ANIMI
CVM CORPORE.
Hactenus de peculiari medicina spagirica,
quod ad corpus attinet. Caeterùm quae su¬
prà de meditatiua medicina diximus, hoc
loco repetere non erit ingruum. maximè quòd fa¬
ciant ad resistendum serpentis cauillationibus
& astutijs, quas in animum nostrum exercet
indies absque intermissione, per sophisticam
suam interrogationem, Quare (inquit) Deus pro¬
hibuit? & per calumniosam responsionem: Ne¬
quaquam (ait) moriemini. Ne igitur, vt Eua, illi prae¬
beamus aures, at occludamus non dignati dia¬
bolum alio responso, quàm dedit ei Dominus
& redemptor noster lesus, Abi à me Satana: quum
igitur per cogitationes & imaginationes no¬
stras astutè proruperit, viriliter expugnemus
eisdem verbis, quibus auditis loco cedere mox
cogitur. Saturnus igitur infelix in mentem hu
manam imprimere conatur ignauiam, pigri¬
tiam, accidiam, & socordiam: item in corpus,
terreos, graues, ac saturnios morbos: Mercurius
in mentem, auaritiam, astutiam, nequitiam, cir¬
cunuentiones, furta, & id genus alia: item in cor¬
pus aqueos & mercuriales morbos: Mars & Ve¬
nus ambo simul in mentem infligunt: mars pro
sua parte, latrocinia, iugulationes, seditiones,
homi¬