115
5
DEDICATORIA.
rationis vmbra id faciant, nequeo satis as¬
sequi. Nam si venenum illorum detestan¬
tur, quid viperam adhibent? qua neque le¬
prosius animal, nec minerale tam noxium
reperitur. Adde insuper, tantam inter ho¬
mines atque serpentes inditam à Deo esse
[GR] ἀντιπάθειαν [/GR], quatam inter ipsum atque mine¬
ralia nunquam videris: adeoque tantam, vt
illorum solo vultu, tanquam humani ge¬
neris perduelle quodam conspecto toti con¬
tremiscamus. Deinde cum sal mineralis
non solùm in omni vegetabili quo alimur
aut alteramur, sed etiam in quoque animali
reperitur: profectò aut nihil prębere ęgro¬
tis necessum est, aut ad mineralium vsum
quamuis reluctante animo accedere. Prae¬
terea cum à Deo hunc ordinem subluna¬
ris liturgiae praescriptum esse sciamus; vt mi¬
neralia vegetabilibus, haec brutis, brutaque
hominibus alimentum suppeditarent: quan¬
ta (Deus bone) stupiditas, quae nos igno¬
rantia effascinat, ne maximam inter homi¬
nes & mineralia similitudinem confitea¬
mur? Rectiùs mea quidem sententia ille,
qui hominem Microcosmum vocauit: vtpo¬
te in cuius natura, Dei, Angelorum, bru¬
A iij