115
9
PVRAE SIVE CHY¬
MICAE MEDICINAE STVDIOSIS
Thomas Mufettus Medicus S.
VERVM illud esse experior Comici
non inscitum dictum, charissimi fra¬
tres: Sapientem ad res agendas his
tribus impelli, Necessitate, Lege,
Consuetudine. Absque quibus fuisset, equidem
non solùm ab hoc genere scriptionis, sed ab
mni librorum meorum euulgatione abstinuissem.
Video enim eam cuique patere ad operum suorum
impressionem facilitatem, vt impudicissima
Venus, & stultissima quaeuis opinio suum quoque
praelum consecuta sit. Tamen cum necessum sit
scriptis animare vos, quos viua oratione attin¬
gere non licet: necessitati dabitur (ni fallor) ve¬
nia, nobisque non scripturiendi studium, sed ani¬
mus veritatem docendi imputabitur. Praeter¬
ea Natura vitaeque breuitate monemur, seren¬
das vel citò vel serò esse arbores, quae prosint fu¬
turo seculò; hominemque vt ad ciuilem vitam,
sic etiam ad eorum quae à Deo optimo maximo
accepit cum alijs distributionem procreatum.
Quin porrò de Zuingero, Aragosio, Seuerino,
alijsque institutoribus meis peroptimis (quos