115
8
EPIST. DEDIC.
storculi vnius fundula prosternere. Quod
si aliquae eius fortè reliquię reuixerint, da¬
bis spero operam, vt tuis coniunctis copiis no¬
strę augeantur vires, [GR] συύτε δύ ἐρχομένων [/GR] sin¬
gula huius hydrę capita amputentur. Victo¬
riae autem spem illud omnium maximè facere
nobis videtur; quod neminem huic causę re¬
luctantem legere possimus, quin idem aut Ba¬
bylonicę bestię nomen dederit, aut se disci¬
plinę diuinę & perfectę ecclesię repurgandę
[GR] λάθρα ἀμφαδὸν [/GR] ostenderit inimicum. Inte¬
rim verò, dum tua instruitur acies, si mihi in
hac prima dimicatione [GR] βράσσῶν τε θυμος [/GR] vi¬
deatur [GR] λεπτη δέ τε μῆτις [/GR]; id velim non nostrae
pusillanimitati; sed tuarum copiarum expecta¬
tioni feras acceptum. Nec tamen tam excor¬
des vnquam reperiemur, quin denuò in ho¬
stem rediuiuis viribus, quandocumque occasio
tulerit, reuertamur. Bene vale, meque (vti
soles) perdilige. Nobiliss. Regis Gall. lega¬
to, D. Tychoni Brahe, viris vt Chemię; sic
etiam virtutis studiosissimis, salutem ex me di¬
cas amplissimam, etiam atque etiam te rogo.
Datae Londino Prid. Kal. Feb. 1584.
Tuae felicitatis studiosissimus
THO. MVFETTVS.
PV¬