115
11
AD LECTOREM.
acies obtinet, suaque ipsius argumenta in veri¬
tatis, Iustitiae, atque AEqualitatis statera exa¬
minarent: sanè non minore celeritate ab eius
vexillo, quàm Mars ille velocissimus Deorum
à Veneris amplexutoroque adulterino, postquam
se dijs hominibusque ludibrio exposuisset, aufu¬
gerent. Etenim prima parte quid aliud nobis
ostendit, nisi magnam Theophrasti impietatem?
quam sanè vt Theologi accuratius, sic etiam iu¬
stiùs tractassent. Nam quod medicorum est, id
curent medici; tractent fabrilia fabri. ipse etiam
homo cum sit, in hominem aequiùs affici debe¬
bat: vel saltem non ita humanitatem deposuis¬
se, vt iugulare mortuos & in defunctos saeuire
habeat oblectamento. Quid si Paracelsus in
Mundi creatione diuinaque administratione
liquid à sacris literis alienum sensit? ecquid in
eo ab Ethnicis differebat scriptoribus? vel cur
non pari misericordia illius ferimus figmenta,
atque disciplinae ecclesiasticae osoribus (quorum
non se minimum esse prodidit Antiparacelsista)
vel Galenicae impietati condonamus? verùm
cum illum [GR] κτὰ πάντος, καθ αὐτο, καθόλουπρωτον [/GR],
ipsamque humanitatis legem transilijsse abundè
constet: nolo hunc limum ampliùs mouere, ne
vobis (quibus semper placere institui) ingratis¬