12
EPIST.
AD
LECT.
simum
excitem
odorem,
meque
ipsum
ad
maiora
festinantem
impediam.
Noui
Antichymistas
etiam
à
nemine
oppugnatos,
vnà
cum
illo
Ido¬
lolatrarum
Deo
mole
ruituros
sua,
iamque
diu¬
turno
spontim
furoris
aestu
contabuisse.
Tamen
cùm
me
sciuerint
non
tam
cruciandi
animo
&
expectatione
triumphi
quàm
ipsorum
sanitatis
gratia
hunc
libellum
quasi
cauterium
aliquod
emisisse:
meum
(vt
spero)
institutum
magnopere
laudabunt,
neque
adeò
damnabunt
voluntatem.
quis
enim
Medicum
apoplecticos
vel
pungentem
vel
vrentem
vel
etiam
flagris
caedentem,
tan¬
quam
[GR]
ἀφιλανθρωπίας
[/GR]
reum
insimulabit;
cùm
haec
ille
non
vt
affligat
aegrum,
sed
sensus
reuo¬
candi
ergò
vsurpat?
Reliquum,
animuli
mei,
ni¬
hil
iam
videtur:
nisi
vt
quas
vobis
distribuente
iustitia
possessiones
emensus
sum,
eas
nec
pretio
emi,
nec
sycophantijs
surripi,
nec
vestra
pusilla¬
nimitate
auferri
vnquam
permittatis.
Deus
optimus
maximus
vestra
promoueat
studia,
atque
haec
summae
tranquillitatis
Alcedonia
ad
Ecclesiam
nostram
medicinamque
perfecté
repurgandam,
quàm
diutissimè
velit
largiri.
[GR]
ἀμέν.
ναι
καὶ
ἀμέν.
[/GR]
DE