115
17
DIALOG. APOLOG.
satis superque, aduena, mallem enim ab ipso
laudari chemiam, qui ipsus in laude semper
vixerat. Gaudeo tamen vsque praeualu¬
isse eam, vt suum quoque encomium ex ore
inimicorum consecuta sit, sed responde pau¬
cis; cur chemiae nomen daturus venis, cum
eam tot egregij medicorum principes re¬
pudiarint? nam ex Graecis, Hippocrates,
Polybus, Aristoteles, Nicomachus, Theo¬
phrastus Lesbius, Herophilus, Serapion,
Dioscorides, Galenus, Thessalus, Trallia¬
nus, Archigenes, Ruffus Ephesius, Aëtius,
Oribasius, Alexander Trallianus, Paulus
Aegineta, Actuarius, vestri sunt. Vestri
quoque, Auenzoar, Albubeter, Isaac Bei¬
miram, Albaterius, Albucasis, Iacobus Al¬
xindus, Auicenna, Auerrhois, Ioamitiùs,
&c. inter Arabas. Ad vos etiam spectant
mnes tum Itali, tum Hispani, tum Galli,
tum Germani & Angli, qui ante annos tre
centos medicinam exercuerunt. Cum
gitur tot pręclari artis medicę Atlantes se¬
nectute canisque consiti nostram oppu¬
gnarint vel saltem non cognouerint scientiam;
inanem ludis operam, adolescens, qui huc
illius perdiscendae gratia nullum non ma¬
B