115
18
DE CHYM. MEDICAM.
ris terraeque periculum subijsti. PH. At didi¬
ci non aetate sed ingenio cognitionem ac¬
quiri, eamque in rebus plerisque pessimam esse
video opinionem, in qua maior numerus
consentit. Nam, Deus bone, quantum &
quàm grauium hominum concilium Chri¬
stum illum Protophilosophum falsis crimi¬
nationibus & opprobrijs affectum depronsit
postea ad flagrum, nec non nisi vilissima
crucis morte occisum demisit! Quodsi il¬
lum in carne patefactum, annorum, prophe¬
tiarum, miraculorum testimonio vel cęcis
& lippientibus ostensum, oculati illi Patres
nostrique in primis Patroni non agnouerunt:
multo quidem faciliùs in ipsis medicinae
principiis errare potuissent, nobisque ali¬
quam eius partem vel rudem vel incognitam
relinquere. Siccine medicinam omnem
in Idololatrarum pectore, aut vnius Gale¬
ni fonte clausam fuisse verisimile est: vt
Christianis necessitatem imponamus, eam
vel ab Ethnicorum ore vel à nullo omni¬
no latice hauriendi? Quin potiùs illud con¬
stantissimè teneamus [GR] ἀξίωμα: [/GR] Christi pro¬
fessionem ad omnia vtilem, omniumque pro¬
missionum energiam adeò percipere; vt qui
ipsum sincerè colit, majus proprerea in sua