115
24
DE CHYM. MEDICAM.
quoque pecuniae absorbent Vulcanus, fer¬
mentum, argilla, & vehicula elicienda.
CH. Quasi verò illius apud Comicum di¬
cti oblitus sis: Necessumest facere sumptum,
qui quaerit lucrum. nec tamen tanti erunt
sumptus, quin à lucro millies superabuntur.
Etenim pro pecunijs scientiam emes in¬
comparabilem, totius Physices demonstra¬
tricem. nullus mercator tam felici commu¬
tatione, nullus danista tam foecundo foeno¬
re est vsus. Noli igitur isto auaritię luto hę¬
rere: sed potiùs imitare Montanum, Ferne¬
lium, Villanouanum, Fracastorium, Cardanum,
Gesnerum, Zuingnerum, Aragosium, Brick¬
mannum, Platerum, & aureum Daniae pul¬
lum Seuerinum; quos factis in Graeciam,
rabiam, omnemque medicinae veteris pro¬
uinciam tam longis deuiationibus, non pu¬
debat huius artis esse [GR] ιμαθεῖς [/GR], suaeque se¬
nectuti huiusmodi laboratorium, ceu mo¬
numentum quoddam honoratissimum ex¬
truere. PH. Memorabiles memoras vi¬
ros, & huius seculi sola quaedam ornamenta:
eorumque fretus auctoritate, auidissimè sitio
chemiam. Soleo enim aliquid aggressurus
primum disputare mecum, an id facere ęquum
sit!