115
25
DIALOG. APOLOG.
sit! deinde, an alij quoque boni id fecerint
ante me! quippe tum confirmatur electio
nostra, cum sentimus prudentes clarissimosque
viros, qui ipsi in honore semper vixerant;
idem velle nobiscum, idem agere. Cete¬
rùm hîc aqua mihi hęret: An aequius fue¬
rit tam paucorum hominum vestigijs insistere:
An sequi veterum opiniones, qui in hac prę¬
parationum palęstra aut nulli, aut planè ho¬
spites videntur. Parce obsecro si nunc ad
Galenicorum stationes recurram: facio enim
id non tam illorum amore aut victorię spe:
quam sciendae veritatis causa, atque vt
mnem tibi credulitatem videar deposuisse.
CH. Laudo institutum: & vicissim respon¬
deo tibi: veteres medicos in omnibus vel
plurimis imitari perinde esse, acsi rudi qui¬
dem ab opere peteres exemplar. Erat enim
medicina circa Hippocratis tempora in¬
star foetus recens concepti: in quo confusa
tantum lineamenta, & rudes adumbrati¬
unculae membrorum conspiciebantur.
Hanc postea Galenus methodo distincti¬
orem, posteritasque tum Arabum tum Grę¬
corum varia medicamentorum supelle¬
ctile ab agyrtis & tonsoribus corrasa locu¬