115
27
DIALOG. APOLOG.
rogo explices. CH. Illa Neptunus, Mare,
Maria, Zona temperata, haec Venter equi:
ista Gallinarum nidus vocatur. illic verò
Aegyptus collocatur: à dextris Persia,
Mauritania, Aetna, Serpens, Acediae fur¬
nus, & venter struthiocameli. PH. Eheu!
quae dicis, cinerem quaerere videntur. apage
istam amphibologiam, qua mihi non eru¬
dire velle tyronem, sed fugare etiam pro¬
uectos apparent Chymistae. CH. Verùm
hoc consultò faciunt, & magno iure. Nam
vltra quod in nouis artibus [GR] ονοματοποιειν [/GR]
nulla vetat lex, Hippocratis etiam & aequi¬
tatis voce sancitur: res sacras profanis ho¬
minibus obscurè tradendas esse, [GR] πριν
τελεσθωσιν ἐργιοισιν ἐπιστήμης [/GR]. Adde insuper
Naturam maiestatem suam arcano aucu¬
pari silentio, nobísque castaneae nucleum
non nisi cortice & aspero tegumento abdi¬
tum offerre. quamuis re ipsa nullum re¬
bus nomen à Chymicis impositum esse
affirmo, quod perfecta Polygraphiae, Ety¬
mologiae, Notationis, Analogiae, atque
Physicae anagoges scientia imbutus non
prima quaque lectione intelligat. Tantum
abest, vt meritò elucidationem vocum desi¬