115
26
DE CHYM. MEDICAM.
pletiorem fecerunt. Nullus tamen pro¬
fecit, vt aquae rosaceae destillandae prae¬
claros medicinae Architectos) vel teneret
vel traderet rationem. Immò in nulla Me¬
dicinae parte non turpissimum reliquerunt
errorem, quem postea sapientior proles
tanquam secunda spongia abstersit. PH.
Vera refers, & meo quidem iudicio vel sen¬
sibus ipsis palpanda. Nam sicuti aliter senes
sentiunt, aliter pueri: hi rectè, illi pro ratio¬
ne aetatis: ita quoque admirationem mi¬
nimè promeretur. Nos in hac mundi ve¬
luti canitie, quaedam inuenire patribus in¬
cognita, aut inuentis ipsorum Apellis ma¬
num inducere: quandoquidem ipsi non
aliàs quàm per nubem Medicinam intue¬
bantur, & vt tuorum verbum vsurpem, non¬
dum embryonatam. Quare perinde atque
Auicenna in Galeno veritatem, in Hippo¬
crate Galenus diligentiam, Hippocrates
in veteribus methodum desiderauit: ita
tiam nihil in omnibus vel singulis scripto¬
ribus expetere, serui moroso domino ob¬
stricti, non eruditi scientiae exploratoris no¬
ta est. Nunc autem (omissis veterum de¬
lictis) mihi fornacum nomina vsumque
rogo