115
30
DE CHYM. MEDICAM.
quàm cunctis rebus energiam [GR] ἐκ διόθεν [/GR] in¬
sitam; id est hominis ad humanas actiones,
Astrorum ad Astrales, Angelorum ad An¬
gelicas, brutorum ad brutales, plantarum
ad plantares, mineralium ad minerales,
metallorum ad metallicas, alimentorum ad
alimentares, medicamentorum ad medi¬
cas operationes dispositionem. CH. Re¬
cte colligis, & profectò cum mors nihil
liud sit, nisi perpetua ab actionibus praeor¬
dinatis cessatio: cur animalia priùs omni¬
no mori fatebimur, quàm omni actione
cuius gratia prędestinabantur spoliata sunt?
PH. Viuunt igitur animalia animam parti¬
cipantia sibi ipsis: hac verò destituta viuunt
postea in nobis, & actiones proferunt ma¬
gneticas. nonne hoc vis? CH. Maximè.
& propterea vitam splenis bouini dico, non
solùm quę in corpore bouis attrahit, conco¬
quit, expellit: sed etiam quae in nobis expe¬
dit lienis obstructiones, mensesque prouocat.
sic etiam vita castoris testiculorum (quo ad
nos) ea dicitur, quę vteri suffocationibus,
& moram facienti foetui medetur. sic etiam
sales atque olea cranei humani, alces, vipe¬
rarum, bufonum, astacorum, vitalem faculta¬
tem