115
DIALOG. APOLOG.
31
tem obtinuerunt aduersus Epilepsiam, incu¬
bum, lepram, pestem, quartanam &c. Nec dissi¬
milis aliorum est ratio, quibus vitam inesse
solus non videt ille, qui calorem ignis non sen¬
tit, vel non videt coeli rotunditatem. PH. Intel¬
ligo. sed quò me iam ducis? CH. In physicum
Plantarium; omnium vegetabilium sulphure, sale,
Mercurio refertum. PH. At cum eam fecisti
gratiam, vt mihi liberum sit [GR] παῤῥησιάζειν [/GR]
pud te: ne obsecro molestum sit ea audire,
quę nostri contra has vegetabilium extra¬
ctiones solent obijcere. CH. Immò nisi
tibi molestum sit dicere, mihi audire volupe
est. PH. Afferunt; se in crassa vegetabili¬
um praeparatione iam annis multis medi¬
cinam maximo cum successu fecisse: eamque
in purgandis, alterandis, & discutiendis hu¬
moribus (quae praecipua sunt artis opera)
non minùs quàm nouas hasce pręparatio¬
nes vires suas exeruisse. Deinde hoc etiam
timendum clamant, ne quando subtiliori¬
bus illis extractionibus corpora subitò mu
tentur, fiatque interim magna caloris natiui
atque humidi primogeniti iactura. Chemi¬
am tamen nullo modo damnant: sed cur
prae ceteris officinarum praeparationibus