115
32
DE CHYM. MEDICAM.
extollatur, non videre sese affirmant. CH.
Sanè quod chemiam nullo modo damnant,
maximè laudo. & ego vnà improbo illos,
qui in omni morbo solis chymicis medica¬
mentis vtuntur. Nam cum contra mures
aut formicas bellandum est, suffecerint
Pygmaei vires: tamen qui cum leone cer¬
tauerit aut apro Aetolico, huic Hectorea
manu aut Gigantum robore est opus: id
est, mea quidem sententia, chymicis medi¬
camentis. vel vt clariùs ipsorum praestan¬
tiam ceu ob oculos positam intuearis; dic
mihi qualem Galenici in atrophia imperant
diaetam? PH. Nempe cibos euchymos eli¬
xandos pręscribunt: iubentque illorum succum
exprimi, pinguedinem separari, fecem reijci,
alimentosum à non alimentoso diuidi, sin¬
gula denique separari, quae facili concoctio¬
ni impedimento sint. Panis itidem loco
amylum lacte maceratum commendant, & ex
vinis illud eligendum sentiunt, quod ab omni
spuma, tartaro, & fece depuratissimum est.
CH. Recté. sed cur panem, vinum, car¬
nesque vulgari modo praeparatas non exhi¬
bent? PH. Quoniam eo modo deuoratae
plus excrementi gignerent quàm alimenti,
atque