115
34
DE CHYM. MEDICAM.
[GR] ἑτώσιον ἄχθος ἀρούρης [/GR], cloacae potiùs com¬
mitti quam hominibus propinari debent.
PH. Equidem vero simile loqueris, Chy¬
mista. Quid ni enim iuxta atque in nobis
liquores inueniuntur heterogenei, quorum
alij sunt medicamentosi, vt biles: alij ali¬
mentosi, vt sanguis: alii contrà excremen¬
tosi, vt vrina; sic etiam in cunctis medica¬
mentorum generibus se habeat, quae me¬
dicis ad corporis alterationem vsui sunt?
probo igitur hanc artificiosam eorum ana¬
tomiam, eamque cito discere percupio.
CH. Immò illud quoque attendas velim;
Naturam nihil nobis puri dedisse: sed
mnia permultis miscuisse impuritatibus
vt istam nobis scientiam ab infantia no¬
scendam esse ceu quodam necessitatis sti¬
mulo inculcet. animaduerte enim panifi¬
cii rationem: quo primùm modo triticum
à palea longa trituratione & chymico ve¬
luti delectu separatur. deinde furfur à pol¬
line cribro rudiori, & postea spissiore diui¬
ditur. pollinem cribratum coquimus, co¬
ctum mandimus, mansum in furno tripli¬
ci recoquimùs: nec tamen ita depuratur
à nobis, quin insitus ille cuique membro chy¬
mista