115
DIALOG. APOLOG.
35
mista excrementa quaedam inueniat ab ac¬
cersita expultrici potentia eliminanda. Nec
minùs eadem de melle, lacte, & liquore
quouis humanae naturę familiarissimo re¬
ferri possit historia. nam si eo quo nata sunt
menstruo infecta exhibeantur, varias re¬
linquent feces, quae si in corpore diutiùs
permanserint non excretae, morbillos, vario¬
las, lepram, morbosque venenatissimos pro¬
ducent. Quanto autem magis purum ab
impuro, mortuum à viuo, deleterium à
familiari atque vtili, in Helleboris; Colo¬
cyntide, Coccognidio, Turpeto, Esula;
Rhabarbaro, Senna, Agarico, omnibus de¬
nique purgantibus separare opus est? in quibus
non [GR] πολλὰ [/GR], vt in Aegyptię pharmaco; sed
[GR[ παυρά μν εἐσθλὰ μεμιγμένά, πολλὰ δὲ λύ¬
γρα [/GR]. Immò ne Aromata quidem cordi hu¬
mano familiarissima tam praeclarè atque
chymicè naturae manu parantur, quin no¬
bis vltrà depurandi prebeant occasionem,
& necessitatem quandam imponant laborandi.
Nam cinamomi libra semunciam olei ef¬
fundit; caryophyllorum sesquilibra tan¬
tùm quartarium; nucis moschatae vncia,
drachmam semis; ligni aloes quartarium,
C ij