317
145
CONCLVSIO.
Compendiolo hoc omne comprehenditur, quod ex
Paracelsi scriptis hactenus extare scimus, ad medicinam
chemicam necessarium, vt ex eo tanquam ex prom¬
tuario quodam habere Lector optimè valeas, quic¬
quid in vsum tibi ac alijs venire posse iudicabis, vt semper opus non
sit ad quoslibet autoris libros concurrere, sed vbique locorum ad
manum habeas, & quocunque etiam ieris, leue pondus hoc mini¬
poenitendum deferre queas. Thesaurus est enim thesauro nul¬
lo vnquam redimendus, ad vitam longam sanam tuendam & re¬
cuperandam vberrimus & non exhaustibilis. Qui nedum ipsos me¬
dicos, verumetiam quoscunque & cuiuslibet professionis viros,
suae sanitatis ac aliorum studiosos oblectare debeat, cùm ob rarita¬
tem & soliditatem doctrinae, tum etiam vtilitatem, quae hinc obtin¬
gere cuique potest, nulla vel pauca saltem impensa, his qui sumpti¬
bus supplere nequeunt, opulentis verò satis ampla materia datur,
& occasio charitatem in pauperes aegros exercendi, dum, quae his ob
indigentiam denegantur, illi suis opibus parare studuerint, ac ege¬
nis subuenire necessitatibus aegrotantium. Nec in tam honesto
prorsumque philosophico studio, iucundi minus exercitij repe¬
rient, quàm in ociosis horis, vel alio mundano quouis oblectamen¬
to falsis, imò longè plus deliciarum in animo sentient, quàm cre¬
dere valeant. Quò faciliùs & alacriùs prouinciam hanc aggredian¬
tur, cuncta quae difficiliora paratu vel intellectu videbantur, pro
viribus exposui, vt nulla sit ansa conquerendi inposterum, quod olim
de obscuritate rei, tum etiam in vnum ex multis redegi, quò singu¬
la singulis comparari queant, praesertim quòd vnum per aliud ex¬
ponatur, id facilè factu non erat, si dispersa varijs locis, & interserta
multis, tanquam in confusione permansissent. Verùm admonitum
Lectorem velim interim, ne voces peregrinas passim occurrentes,
OO aliter