317
CONCLVSIO.
aliter quàm definitae sunt interpretetur, quod multi facere consueo¬
uerunt, alioqui si ad Graecam phrasim exponat, (cui etsi consonare
quodammodo videantur) toto coelo aberrare continget ab auto¬
ris sententia, qui nihil vnquam in vita magis detestatus est, quam
Graecas traditiones, nulla (vt opinor) alia de causa, quàm vt passim
ex eius scriptis apparet, sibi persuasum esset, Graecos fuisse menda¬
ciorum primos inuentores, & bonarum artium omnium corru¬
ptores. Et quia istorum, ac aliorum infidelium errores, ab his per vni¬
uersum dispersos, reprehendit, sectatores Graecorum ne infidelita¬
tis aut falsitatis dicantur discipuli, conantur sophisticis argumenta¬
tionibus reddere Paracelsum infidelem, ad hunc modum: Para¬
celsus (inquiunt) creationem factam esse asserit in momento, &
per separationem ex mysterio magno increato, ac si aliquid extitis¬
set priùs ex quo Deus omnia condidisset, quod pugnat cum sacris
scripturis omnibus, item deos somniat vicarios vt infideles, imò
detestabiliùs: concludunt inde ex non probatis propositionibus,
ipsum esse peiorem illis. Sed vnde constat Paracelsum talia protu¬
lisse? Extant verba (inquiunt) interim fatentur se non aliter quam
ex verbis intelligere iuxta literam. Paracelsus omnia sua fermè tra¬
dit per aenigmata, quae quicunque non intelligit, etiam non taxet prius¬
quam intelligat, ne fortè reprehendat, quod illi postmodum cedat in
maximam ignominiam. Hac de causa volui nonnulla declarare,
quò videant aequo praediti iudicio Lectores, quanta praeter omnem
aequitatem inuidi Gigantes hunc virum afficiant iniuria, qui mi¬
nùs prudenter impium, sacrilegum, ardelionem, sycophantam,
haereticum, & si quid peius dici valeat, appellant, etiam post. mor¬
tem, cui viuenti ne minimum istorum ausi fuerunt vnquam, ita
mortuis bellum parant, quos respondere posse non credunt. Interea
tamen turpiter sese produnt hoc ipso non esse bonos, neque meliores
quàm illum fuisse volunt, qui sic in conuitia mox, etiam in mortuos
erumpunt, quae haec est pietas, quae religio, quae probitas, quae sapien¬
tia,