115
38
DE CHYM. MEDICAM.
cui purgandum sit, quo instrumento id fa¬
ciendum diceres, Atheniensis? PH. For¬
Rhabarbaro, Aloe, Senna, Mechoaca,
agarico, polypodio, visco quercino, epi¬
thymo, cassiae pulpa vel manna. CH. Tu¬
ta sunt haec fateor medicamenta, sed non sa¬
tis propter suam nimiam amaritudinem,
dulcedinem, aut saltem quantitatem nimiam
iucunda. PH. Ad fortiora igitur confugiam,
scammoneam, turpetum, laureolam, esulam,
elaterium, quae nec ingratum praestant sa¬
porem, nec dosis magnitudinem requirunt.
CH. At si sola exhibeantur, non tutò purga¬
bis: si multis aromatibus condita, vt moder¬
ni solent, nihilo gratior erit purgatio, quàm
si Rhabarbari tres drachmas aut mannę tres
vncias exhibuisses. ita vt si lenibus vtaris
catharticis vulgari quantitate exhibitis, ce¬
leritatem tollis: si fortioribus, securitatem; si
alterutris cum Galenica securitate exhibitis,
tamen vel dosis vel mali saporis odorisue
exuperantia tolles iucunditatem. PH. At in
officina varias compositiones purgantes,
tanta dexteritate mixtas habemus, vt cor¬
pori citò, tuto, iucundeque euacuando nullis
cedere putentur. CH. Ah noli ampliùs offi¬
cinae