115
37
DIALOG. APOLOG.
to pręstantiam: cuius beneficio viuam Ana¬
tomiam disces, simplicium, quid? sales? mer¬
curios? sulphura? immò influentias, signa¬
turas, potestates, astra, vitas, resurrectiones
elucidantem? PH. Equidem chymicorum
tuorum nitor, elegantia, lautitia ita me in
tuas partes transuersum diripuerunt: vt ma¬
gna quidem dubitatio sit, an rursus ad Gale¬
ni scholam vnquam pelliciar. Tamen non ad
illud respondisti: communium remediorum
optimum fuisse successum, illorumque vsum
fuisse nonnullis hominibus salutarem. CH.
Quid ni? nihilo minùs sicuti aliter lignum
cultellus scindit, aliter securis: ita etiam citò
nulloque penè negotio eas confestim tolli¬
mus infirmitates, quibus eradicandis Gale¬
nici ne mensis vnius spatio suffecerint: nihil
mentior, hospes, nihil simulo: atque rem ita ha¬
bere tum praxeos voce, tum rationum pondere
euincam. Nonne in quauis medica opera¬
tione, [GR] ἡσύχως, ταγέως, ἀσφαλως [/GR], iucundè, ci¬
tò, tutoque agere oportet? PH. Oportet qui¬
dem, nam & sensus id ipsum suadet, & Hip¬
pocrates imperat. Sed cur hęc tria assequi
non licet communibus medicamentis? CH.
Quia non vult fatum. Nam si corpus ali¬
C iij