115
42
DE CHYM. MEDICAM.
vnam. misce. atque sic exiguo medicamento
plus profeceris, quàm si illas taediosissimas
receptas instituisses. Talis etiam Aromati¬
corum, diureticorum, diaphoreticorum, Anody¬
norum, vomitoriorumque nostrorum conditio est:
quę in chymico nostro Antidotario pro¬
pediem (nisi hominum ingratitudine deter¬
rear) excudendo fusius explicata, & cuiuis
pathemati diligenter applicata inueneris.
PH. Sanè tua hęc remedia Seruitoris, Cor¬
di, Weckeri, Augustanorum denique & cunctis
seplasiariorum formulis gustus saporisque le¬
nocinio, dosis exilitate, & operandi celerita¬
te pręstantiora esse, vel nos pertinacissimi
thenienses fateri cogimur. Nunc in eo totius
quaestionis cardo vertitur, vtrùm aequè tu¬
to exhibeantur! Etenim ad nostras aures
rumor non [GR] ἀδέσποτος [/GR] peruênit: chymica
remedia esse omnium longè periculosissi¬
ma, variosque aegrotos prae nimia sua in
gendo violentia abstulisse. tantam quippe
caloris insiti faciunt iacturam, quantam re¬
sarcire omnia restaurantia iuscula non pos¬
sunt. CH. Noui, hospes, chymica remedia
non solùm apud Athenienses, sed etiam in
quauis patria traduci. verùm quàm absque
omni