115
DIALOG. APOLOG.
43
omni suo meritò id fiat, id iustitia viderit,
& ego adductis principum, comitum, alio¬
rumque Heroum & ciuium nec non Theo¬
logorum testimonijs facilè conuincam. Nam
non solum in Caesaris Regisque Danorum
aula haec remedia in vsu pretioque esse coe¬
perunt: sed etiam à nostris aulicis & saniore
hominum parte tam vnicè expetuntur, vt
ijs semper vti non posse semper doleant. ve¬
rùm sicuti acutissima quaeque & optima no¬
uacula, à chirurgo fatuo adhibita, non salu¬
tare sed laetale vulnus infligit: ita etiam suâ
naturâ tutissima omnia atque optima chy¬
mica remedia propter vtentium imperiti¬
am malè audiunt, [GR] καὶ τοῦ τεχνίτου σφάλμα¬
τα [/GR] (contra omnem lustitię sensum) [GR] ομὲδεται
εἶναιτης τέχνης [/GR]. Contrà chymico tantum co¬
gnitionis consecuto, vt Quod, Quantum,
Quibus, Quando, exhiberi medicamen¬
tum oportet, satis intelligat: Me cuiuis in
neruum tradi non recusabo, nisi ille offici¬
narum praescriptis oculum effodiat, & se¬
curiùs multo, laudeque plurima exerceat
medicinam. sed nunc in mineralium Thea¬
trum pergere, hora nos admonet. age igi¬
tur; sequere me. PH. Nolo inquam. nam