115
Lib. De
morb.
mul.
7. De comp.
med. S.I.
9. De comp.
med. S.I.
Lib. De
antid. &
3. de sim
fac.
44
DE CHYM. MEDICAM.
quid haec ad medicum? CH. Beatum fa¬
ciunt dextrè adhibita, & vt vulgi sententia
vtar penè [GR] ἰσόθεον [/GR]. PH. rectius [GR] ισοδαίμονα [/GR]
dixisses. nam vtcunque tuas animalium ve¬
getabiliumque extractiones magnifaciam,
tamen ne mineralium vsum approbem, mi¬
hi semper religio erit. Foris quidem appli¬
catis, diuinas nonnunquam vires exeri
gnosco: intus autem exhibita veneni sorti¬
untur vires, & nisi me veterum recentio¬
rumque fallit iudicium, aspide maligniora
sunt. CH. Caue dixeris: ne fortè vtrique
tam veterum quàm recentiorum sectę eius¬
modi infligas vulnus, quod postea cicatri¬
cem non admittet. Nam Hippocrates [GR] θεῖo
ἄπυρον [/GR] asthmaticis sępè prescribit: nec non
aeruginem tritam cum melle & syrmaea poti¬
one admixtam. Galenus itidem (ille me¬
dicorum deus) sulphur viuum & Melanthi¬
um ad dyspnoicos commendat: & contra
dysenteriam à calce viua, squama aeris, auri¬
pigmento & sandaraca non abstinet. tan¬
tum quoque mineralibus indulsit, vt ab An¬
dromacho Theriacae inditam chalcitin non
expungeret. Quinetiam florem aeris intus
exhibitum optimè purgare corpus auda¬
cter