115
47
DIALOG. APOLOG.
sine omni rubore fingunt. Tamen (si tua pace
id liceat) hominum missis auctoritatibus, ad
rationum puncta te conferas: quibus An¬
tichymistas tuam Thesin comminuisse satis
videntur. CH. Audiamus tandem illas.
PH. Optima Mineralia, sint praeparata
quocunque modo, nullam cum humano cor¬
pore obtinent similitudinem. quin etiam
psorum plurima, nempe argentum viuum,
Antimonium, Arsenicum, salia, flos aeris,
chalcidis, vitriolum, alumen; insigniter ero¬
dendo vel metallorum minuunt substanti¬
am: tantum abest vt corpus humanum,
molle, membraneum, fragile ad medullam
vsque non perforent. Si igitur neque nos refi¬
cere possint propter substantiae dissimili¬
tudinem, nec alterare praeter erosionis
corruptionisue periculum: quis obsecro illo¬
rum vsum non damnabit, vosque ipsorum
authores non irridebit. PH. Immò, Athe¬
niensis, vtraque ipsorum de noxijs innoxijsque
metallicis sententia horridior est, quàm vt
veritatem vel tantillum aemulari queat. Nam
longa experientia comprobatum est au¬
rum ad cordis, argentum ad cerebri, ferrum
ad lienis, cuprum ad hepatis corrobo ratio¬