115
48
DE CHYM. MEDICAM.
nem plurimum facere: siue ignita in liquo¬
re appropriato extinguantur, siue in cro¬
cum & essentiam suam redacta exhibean¬
tur. Quinetiam saturnus vitrificatus (non
secus atque bilis aliqua esset) aluum subdu¬
cit: sulphur nutrit pulmones, cristallique
liquor renes instar seri cuiusdam optimi
expurgat. sed esto: Mineralia nullam ob¬
tinuisse cum humano corpore similitudi¬
nem. an propterea illorum vsum reijciemus?
quid ni igitur vno eodemque pessulo colo¬
cyntidem, helleboros, viperas, aliaque id
genus deleteria medicamenta & nobis
mnino antipathetica excludimus? PH.
Quoniam non est tanta dissimilitudo. nam hęc
olim vnà cum homine anima vegetatrice
praedita fuerunt: mineralia vero nequa¬
quam. CH. Pulchré. quasi vos etiam plan¬
tas animaliaque tum primum non daretis
hominibus, cum animam amiserunt ve¬
getatricem. PH. Verùm quando Mine¬
ralia metallicaue medicamenta nullam cum
humano corpore cognationem habere di¬
cerem: hoc volui intellexisse: Non conferre
ea ad spirituum restaurationem. vidi enim
aurum, coralla, margaritas, smaragdos,
carne¬