115
DIALOG. APOLOG.
49
carneolos, hyacinthos aliosque pretiosi ge-
neris lapillos, tusos, coctosque phthisicis non
plus profuisse, quàm si vitrum deuorassent,
aut silicem. Quare haec ad aegroti crume¬
nae euacuationem, non corporis refectio¬
nem ab Arabibus hominibusque fanaticis
inuenta clamant Athenienses. nec video quo
tandem modo illorum clamores falsi re¬
darguantur. sunt enim omnium metallo¬
rum; lapidum, & mineralium partes tam
crassae, vt in nostrum corpus rarissimum &
spiritibus subtilissimis praeditum cedere ne¬
queant. CH. Immò tui tecum magis verè
errant, quàm clamant Athenienses. Quip¬
pe quòd mineralia quaedam, non corpus
tantum humanum, sed aurum, stannum, plum¬
bum, instar fulguris cuiusdam pertranse¬
unt. Argentum viuum, me nihil à veritate
alienum dicere, suo probat exemplo. huius
enim spiritus frigidi hominem longè re¬
motum feriunt paralysi; calidi verò destil¬
latorem insigni capitis ardore afficiunt. cum
igitur argentum viuum cunctis insit metal¬
licis, equidem ea in hoc exaltata spiritus
ducent non modo subtilitate analogos no¬
stris, sed multo penetrantiores. Atque vt de
D