54
DE
CHYM.
MEDICAM.
duo
elapso,
ipse
eodem
oleo
in
eodem
ae¬
groto
vteretur.
Perendie
purgauit
aegrum
ingratissimo
medicamento;
sed
quàm
pessi¬
mo
successu,
sequenti
mane
&
ipse
&
o¬
mnes
amici
ad
summum
doloris
sensum
intellexerunt.
Ego
verò
tam
pij
optimique
aegroti
vitam
dignam
esse
sentio,
quae
mil¬
le
idolatrarum
capitibus
redimeretur:
fuit
enim
&
Domino
suo
illustrissimo
fidelis,
&
vitam
egit
coram
alijs
graui
nulla
labe
conspersam.
atque
hęc
de
oleo
vitrioli:
nunc
de
argento
viuo,
atque
antimonio
quędam
attexam,
&
postea
de
arsenico.
PH.
Quae
de
illo
pontificiorum
Archiatro
[GR]
ἰστορεύεις
[/GR],
val¬
dè
grata
sunt
mihi;
tamen
ne
tu
in
argen¬
ti
viui
laude
pudoris
limites
transiliens
in
similes
scopulos
impingas,
iterum
atque
ite¬
rum
te
rogo.
Haud
enim
video,
cur
non
quartanam
aut
podagram
referas
pari
ra¬
tione
inter
optima
medicamenta.
Vidi
e¬
nim
alios
sola
Mercuriali
inunctione
in
paralysin,
surditatem,
strumas,
colicos
do¬
tores,
dysenterias,
conuulsiones,
tremores
incidisse.
hic
etiam
dentes
expuit:
ille
vn¬
gues,
capillos,
maxillam,
columellam,
ar¬
tus
perdidit.
alij
periostij
distentionibus,
con¬