58
DE
CHYM.
MEDICAM.
alia
quaeuis
erodentia
maximeque
venena¬
ta
metallica
atque
mineralia
ignis
benefi¬
cio
salutarem
nancisci
vim;
&
si
in
salem
suum
(perinde
atque
viperae)
redigantur,
o¬
mnem
malignitatem,
putrefactionem,
ve-
nenum,
corrosionem,
acrimoniamque
de¬
ponere.
CH.
Rectè
colligis:
atque
etiam
vt
idem
credas,
nullum
ex
vniuerso
Natu¬
rae
penu
venenum
eliges,
quod
post
factam
in
igne
fixationem
bibere
recusabo.
PH.
Damnas
igitur
antimonium,
vitriolum,
arsenicum,
mercurium,
aliaque
id
genus
nondum
fixata
medicamenta?
CH.
Pla¬
nissimè
nisi
forte
ijs
rebus
admisceantur,
quae
ipsorum
vel
leniant
acrimoniam,
vel
malignitatem
froeni
instar
cohibeant.
sic
enim
illa
ad
laedendum
facilitas
demetur,
&
medica
facultas
ceu
idoneum
nacta
ve¬
hiculum
exaltabitur."
CH.
"Facilè
assen¬
tior.
Verùm
duo
adhuc
scrupuli
me
angunt,
quos
citò
euelli
cupio.
Primum
quod
non
assequor,
Qua
tandem
ratione
medica¬
menta
ad
fixationem
vsque
combusta
me¬
dicam
retineant
vim.
deinde
vereor,
ex
longa
ignitione
plurimum
empyreumatis
conciliari,
id
quod
nobis
ingratissimum
&
valde