115
Lib. 2.
& 3. de
diff. puls.
Lib. II. de
vs. part.
66
THOMAE MVFETTI.
luntati optemperauit. Scio quendam Ga¬
lenistam praeclari nominis huic strumae di¬
baphum praetendere, factumque Hippocratis
aequitate quadam absurda, velpotius aequita
tis specie defendere. Alii vero, vt suo patro
no bene sit, hoc scelere Polypum aspergunt:
cuntamen rem agnoscat Hippocrates à se con¬
missam, atque propterea iuramento posteros
obstringat, [GR] γυναικὶ μὴδιδόναι πεσσὸν φθόριον [/GR].
Galenus denique vt erat in omnibus. [GR] φιλόδο¬
ξος [/GR], inuidus, malitiosus: ita quoque mentitur
multa, nonnulla torquet, & variis in locis se¬
se Platoni, Hippocrati, Mosi, immo Crea¬
tori, Redemptori, cunctisque Christianis op¬
posuit inimicum. Notum est rem ita ha¬
bere, atque scribo. nil addo illius tantis sce¬
leribus, nec addendum censeo: quando¬
quidem haec sola satis putere, & Galeni¬
cam impietatem probare videantur. Nunc
venio ad ignorantiam Paracelsi in litteris
scientijsque humanioribus: quam vti non
inficior fuisse aliquam, ita nec concedo tan
tam, quantam is esse vult. Nam Galeni¬
cam nouit doctrinam: in Hippocratem
commentatus est: Arabas examinauit: li¬
brum de Tartaro vna cum Chirurgicis
liquot