115
72
THOMAE MVFETTI
atteri solet. Vale & quam nactus es Spar¬
tam, hanc orna virtute tua; sicuti fecisti ante¬
hac. Datae Londino. 4. Kal. Febr. 1583.
PHILALETHI GERMA¬
no Chymista S.
Galenicum illum ab aedibus nolle ar¬
ceri, iterum atque iterum scripsisti:
nihil tamen reprehendentem in vobis prae¬
ter id: quod ad medicinam perdiscendam
sensibus solis confidere videmini. Nae ille
si sciret sensuum de rebus physicis testi¬
monium quantae grauitatis sit, vel pisce
taciturnior factus simile vobiscum & sen¬
tire & facere non erubesceret. Nam absque
sensibus fuisset, nullum naturae motum vn¬
quam concepisset ratio: horum autem mi¬
nisterio à rebus singularibus ad vniuersa¬
lioris naturae cognitionem quasi manu per¬
ducebatur, variasque tum rerum tum sci¬
entiarum leges constituebat. Vnde ratioci¬
natio ab Hippocr. non immerito vocatur,
[GR] μνήμη τὶς ξυνθετικὴ τοὰ μετʼ αἰσθήσεως λη¬
φθέντων [/GR]. Nam [GR] διάνοια [/GR] petens à singularibus
principium, ad veritatem tandem perducit:
quoties autem non ex euidendi obserua¬
tione sed probabili rationis commento
pro¬