65
1
ILLVSTRI ET
INGLYTO HEROI WILHEL¬
MO ROSENBERGIO, &c. PROREGI
Bohemiae, suo Domino benignissimo,
Thaddaeus ab Hayck S. P.
Et si ego, dum illustri Celsit. T.
Commentatiunculam de Cer¬
uisia offero, fortè quibusdam le¬
uidense munusculum, aut valde
tenue offerre videbor; verum
tamen quicquid hoc tempore ex meo penu de¬
promo, illud tale esse non iniqui rerum aestima¬
tores statuant, quod neque prorsus indignum &
illiberale est me dare, neque Celsit. T. accipere.
Si enim liberalis & generosi ingenij est vni¬
uersae naturae consideratio: & si ea sese oblecta¬
re omnibus aetatibus maximi quique Reges con¬
sueuerunt; ac ego particulam quamdam rei na¬
turalis, adeoque illius, quae venit in alimoniam
multis populis, propono & excutio; non video
tertè, qua ratione hoc meum munus pro inho¬
nesto, pro inutili, pro injucundo, & propterea
à dignitate tua alieno condemnari vel possit
vel debeat. Sed ogganient hic nasutiores qui¬
dam; & isti delicatuli, quotidianis assueti lau¬
A 2