65
4
EPISTOLA
ticijs, inquientes: quid heroibus cum Cerui¬
sia? conficiat eam plebs, & bibat: Medici de
natura, viribus & facultatibus disputent; Do¬
mini verò ex ea amplissimum colligant vecti¬
gal. Esto sanè; remoueat eam quis non modo è
mensa, sed etiam ex tota sua ditione eijciat.
Quis adeò vecors & barbarus fuerit, qui co¬
gnitionem illius conficiendae, & naturae per¬
noscendae illiberalem dixerit? praesertim cum
haud sit obscurum, hoc genus potus plerisque
etiam Regibus & Principibus, multisque Re¬
gnis & Prouinciis familiare, & non ingratum
habitum esse; etiamve num haberi. Quan¬
quam autem Celsit. T. & a vino, & ab hoc ge¬
nere potus à natura abstineat, contenta com¬
muni omnium animantium potu; tamen eam
pro Ceruisia, ne in exilium mittatur, veluti pro
aris & focis pugnaturam, nullum est apud me
dubium. Nec defutura sunt hic aliorum quoque
auxilia. Nemo enim Ceruisiae cocturam asper¬
natur; nemo est, qui eam maximo studio &
conatu non expetat: quod vel tot officinae Cer¬
uisiariae passim operose extructae abunde testan¬
tur. Nusquam hae visuntur collapsae aut negle¬
ctae: at fana quamplurima vel funditus euer¬
sa, vel malè sarta tectaque passim spectantur.
Cre¬