485
METALLORVM. 77
poliatio argenti uiui per digestionem completam omnino à
sulphure corrumpente, quod ipsum decoxit & in eodem instan¬
ti informat illud argentum uiuum forma auri. Et quia ars
eodem modo operatur in expoliatione ista, tam in generando
lapidem philosophicum, quàm in perficiendo metallo & com¬
plendo cum ipso. Ideo ultima dispositio cum informatione
secundum naturam utriusque modi, quàm secundum ar¬
tem, est penitus eadem. Modus autem expoliandi quam¬
uis diuersus sit, tamen non diuersificat rem in forma, quia
modus rei non est idem quòd ipsa res. Quia si natura non
transmutaret ipsa metalla imperfecta in aurum, forte quòd
ars non posset peruenire ad illud & sic ars uana esset uel
noua. Talis est generatio sanguinis in corpore humano
quia generatur per se & primo, & generatur etiam ex phleg¬
mate per se sed non primo, cum phlegma sit sanguis indigestus
& uia media ad sanguinem.
Hic ponitur solutio rationis 18 & 19.
AMPLIVS dicimus quad sicut imposstile est quod
natura sequatur artem in generatione lapidis al¬
chimici quia cum ipsum in argenti uiui similitudi¬
nem generasset perficere non potuisset cum elementa coniun¬
gere nesciuisset. Ita econuerso est, impossibile enim est ut ars
sequatur naturam in generatione auri, aliquo illorum mo¬
dorum penitus. Et hoc dico quantum ad dispositiones praece¬
dentes & habilitantes ad ultimam dispositionem, quamuis
ultima sit eadem penitus. Et sic eandem ultimam dispositio¬
nem uel consimilem dat ars & natura, sed aliter dispositiones
praecedentes hanc ultimam, sunt enim diuersae in arte & in na¬