65
6
EPISTOLA
cij, summae humanitatis & eruditionis mihi
author erat. Cùm enim praeclarum illud opus
de Salubribus, quod jam teritur in manibus
multorum, adornarat; ac in eodem opere ali¬
quid etiam de potu frumentaceo, quem nos Cer¬
uisiam vocamus, dicere vellet, rationem ejus
conficiendi à me petijt. In quo cum ipsi, mihi
amicissimo, ex animo gratificari cuperem; ne¬
que tamen mihi ratio parandi nota esset, acce¬
pta à Zythepsis simplici & rudi informatione,
integra tamen, quantum ad operis absolutio¬
nem spectat: mox ea Romano sermone expri¬
mere, causasque ex natura petitas accommoda¬
re coepi. Cùm autem commentando plura, vt
sit, succurrerent; ac ego, ne cogitationis cursus
interrumperetur calamo indulgerem, (quia
nimirum in elimando facilius superflua rese¬
cari, quàm deficientia suppleri solent) ea com¬
mentatio in plures paginas creuit; quam tamen
initio vnica pagella me complexurum putaram.
Rudem igitur illam & informem commen¬
tationem, vt tum nata erat, ipsi Iulio legendam
dederam, vt ex ea depromeret, quae suo insti¬
tuto seruire posse arbitraretur. Verùm suo tem-
pore plusculum nactus ocij eam aliquantulum
expoliui, & in hanc formam ordinem ve libelli,
qui