65
7
DEDICATORIA.
qui sub nomine illustris C. T. prodit in vulgus,
redegi. Potissimùm autem rationem conficien¬
dae Ceruisiae triticeae Bohemicae descripsi. Alia¬
rum enim prouinciarum Ceruisiae non vsque
adeò mihi fuerunt cognitae; nisi quatenus ab
aliis accepi, illarum praeparationem in paucis
ab hac nostra differre. Quod si aliqua erit no¬
tabilis dissimilitudo, non dubito, quin ij, qui¬
bus nota fuerit, nostro exemplo scripto eam sint
exposituri; vt omni ex parte naturae Ceruisia¬
rum dignoscantur. Quod vt faciant, eos ma¬
gnopere rogo. Scripsit quadam de Ceruisia vir
doctiss. Ioannes Placotomus: "sed eum libellum
non prius mihi videre contigit, quàm meum
absoluissem". Quid vterque in eodem argumen¬
to praestiterimus, & vter veriora protulerit:
egone qui Ceruisiarum temperamentum cali¬
dum & humidum esse pronunciauerim; an il¬
le, qui calidum & siccum asseruerit: quàm item
rectè in causis sim philosophatus, aliorum judi¬
cio & censurae me libentissimè subiicio; prae¬
sertim verò eorum, qui non ex opinione & au¬
ditu de natura Ceruisiarum huc vsque pronun¬
ciauerunt, sed ex illius quotidiano vsuvim &
naturam plenè didicerunt & experti sunt. Sae¬
pe enim audiui viros alioqui praeclarè erudi¬
A 4