115
81
EPISTOLAE CHYM.
lympiades Medicorum satis non sunt com¬
plexae. Quis enim Aristotelis illud com¬
mentum non videt, neruos aliquot à corde
ducere originem? quis Platonis non deridet
errorem, duplicem in pulmone meatum
constituentis: alterum potus cibique in ven¬
triculum, alterum verò aeris delatorem? Hip¬
pocrates quoque & Galenus, (quorum ille
medicinam texuit, hic diduxit) in variis
falsissimisque paradoxis, à Vesaliò Anato¬
micorum sole deprehensi sunt. Tamen Ve¬
salium Columbus corrigit, Columbum Fal¬
loppius, vtrumque pręceptor meus charissi¬
mus Felix Platerus, qui post tot secula
quaedam in situ, vsu, & conformatione partium
& noua & pulcherrima notauit. Atque sic
Alpham Beta, Betam Gamma emendat:
nec quidem Omega tam diligens erit
natomista, quin vel alterius stylo, vel sal¬
tem à seipso corrigetur. Ecquid iam veri¬
simile est (Philalethes) nihil addendum ad¬
imendumue medicinae, in cuius portu tot
errorum scopuli reperiuntur, in quos cae¬
ca adolescentia prima quaque nauigatio¬
ne impingat? sed soluamus altius, & phy¬
siologiam paulisper intueamur: cuius sum¬
F