82
THOMAE
MVFETTI
ma
haec
est:
"humanum
corpus
ex
humoribus,
humores
ex
elementis,
elementa
à
principiis
venisse."
Si
verò
interroges
ex
quo
humore
factus
sit
homo:
respondent,
ex
bile,
vtraque
pituita
&
sanguine
in
communem
quendam
hu¬
morem
semen
dictum
coeuntibus.
Sin
vlterius
scisciteris,
vtrum
corpore
humano
semen,
an
illud
semine
natura
antiquius
sit?
Deus
bone,
quantam
oscitantiam
hîc
videas,
quan¬
tam
timiditatem?
nam
si
primum
asseue¬
rant,
effectum
efficiente
prius
esse
oportet,
quod
est
absurdum:
si
vero
negant,
tum
homo
aliunde
factus
est
quam
ex
semine
huma¬
no,
suamque
dirruent
mundi
aeternitatem,
quam
ipsi
totius
suae
religionis
fecerant
fundamentum.
Nec
aliter
in
elementorum
doctrina
se
habet:
Nam
elementum
alij
vnum
esse
volunt,
alii
mul¬
tiplex,
alij
infinitum,
innumerabile,
im¬
mobile,
hi
quoque
duo,
illi
tria,
isti
quatu¬
or,
alii
octo
esse
affirmant:
omnes
tamen
in
hoc
mutuis
vocibus
conspirant,
nullum
elementum,
quod
reuera
tale
sit
sentiri
à
nobis
posse;
omnique
sapore,
colore,
atque
odore
destitui.
Si
verò
tum
interroges:
quomodo
insipidorum
mixtio
elemento¬
rum,
tot
saporum
colorumque
species
pro¬
ducat,