65
DE CERVISIA OPVSC.
19
omnes reliquae Cereuisiae parantur, siue hae sint
triticeae, siue hordeaceae, aut mixtae. Quando
igitur Cereuisia ex tritico arte paranda est, pri-
mum omnium triticum eligitur optimum, no¬
bilissimum, praestantissimumque, & quod pon¬
dere & nitore caeteris praestat: quale hybernum
esse consueuit, & Columellae Robus appellatur.
Nam illud quod mollius, leuius & laxius est, huic
vsui non est accommodum, nec vnquam ad co¬
cturam Cereuisiae assumitur. Acceptis igitur
xx choris, seu modiis, mensurae Pragensis: (tot
enim pro vna coctura accipiuntur ad XXIIII va¬
sa implenda: quorum singula quatuor vrnas ad
summum continent) id per biduum, aut tridu¬
um maceratur aqua fluuiatili aut fontana in al¬
ueo grandi, lateribus constrato: donec & elua¬
tur, & humectetur, & sufficienti maceratione
intumescat. Circa quam macerationem etiam
aquae delectus faciendus est. siquidem fluuiatili
aqua, quae mollior est fontana & puteali, citius
humectatur madescitque. Ideo diligenter cauen¬
dum, ne nimium quàm par est, permadescat.
Causa autem macerationis haec potissimum es¬
se videtur, vt tacita & intimius recondita in gra¬
no arefacto vis, moderata maceratione per vni¬
uersum grani corpus sese expromat, diffundat,
dilatetque. Dico autem expresse, moderata
maceratione, ne videlicet vniuersa vis frumenti
tenuiorisque substantiae quidpiam in accommo¬
datum humorem transfundat, si diutius, quàm
vsus & res postulat, permadescat: quod alias in
B 2