65
DE CERVISIA OPVSC.
21
illa germinatione, emittat. Mandant igitur subi¬
to illud palis ligneis verti dissiparique ex aceruis:
vt, refrigerato aliquantisper grano, & prępedia¬
tur germinatio, & quae grana fibris ex madore
enatis mutuo adhaeserunt concreueruntque, ea
rursus illa dissipatione, euentilationeque disiun¬
gantur distrahanturque. Hic labor summè est
necessarius: diligenterque animaduertere iu¬
bent, ne quidpiam vel praetermittatur, vel se¬
gnius in eo opere laboretur; indeque accidat,
vt ipsum granum, vel quàm par est, ipsaque res
postulat, in germen diffluat: vel, quod facillimè
accidere posset, situm contrahat. Dissipato
uentilatoque frumento, transponitur id, distri¬
buiturque in ligneos crates, desiccaturque mo¬
derato calore, succensa fornace, in officina po¬
lentaria seu Maltaria, lignis quernis, aut betuleis,
vel etiam fagineis: vt plurimum autem querna
huic vsui accommodare consueuerunt: ac sae¬
piuscule in illis cratibus vertitur, lentoque, vt di¬
ctum est, igne torretur. Cuius siccationis, seu
tostionis is potissimum vsus esse cognoscitur, vt
& facilius mola conteri possit, & aliquid acrimo¬
niae seu empyreumatis acquirat: vt item flatu¬
lentum spiritum, quem intra se concepit ex ma¬
ceratione praeterita, totoque eo labore, de quo
dictum est, dissipet: ac ex illa leui torrefactione
aliquid siccitatis contrahat, efficaciusque deter¬
gat. Cauendum autem hic iterum est, ne, in
desiccatione illa, vel aduratur, vel saltem ni¬
mium concalescat, rufedineque imbuatur. Hoc
B 3