115
84
THOMAE MVFETTI
recentioribus. Quòd in hac senescentis
mundi aetate, non solum linguarum dona,
sed quoque methodum adepti sumus in¬
signem, cuius beneficio veterum scripta
non confusim & sicuti nascebantur tu¬
multuario opere consarcinata, sed elegan¬
ter disposita, suis locis, capitibus, artubus
distincta, & variè illustrata legimus, vide¬
amurque hoc pacto coruo similes in fasti¬
gio turris sedenti, qui licet ad terrestres cor¬
uos collatus, passerculum repraesentat, ta¬
men ob situm elatiorem longius prospicit
quàm illi, & accuratiùs iudicat obiecta.
Esto enim, nihil a neotericis dici, quod non
sit dictum prius: nihilominus quae rectiùs,
planiùs, elegantiùs, apertiùs, fusiúsue aut
subtiliùs dicuntur, multa inueneris. verbi
gratia: Chemiam tractauit Mercurius ille
ter maximus, circa Mosis aetatem natus:
sed ita obscurè, vt capere eum nec coęui ne¬
dum Latini potuerint. Successit postea Zo¬
roastres, Salomo, & post ipsum Arabum
familia, quorum tamen ante Gebrum, ne¬
mo quod scimus Chemiam definiuit, di¬
uisit, suisque organis, actionibus, materia,
effectibus locupletauit. Huic tamen Para¬
cel¬