115
83
EPISTOLAE CHYM.
ducat, ad Galeni illum clypeum concur¬
runt: "Vbi sensus hebescit, ibi ad rationem ceu
diuiniorem hominis partem eundum esse. Sen¬
sus quippe brutis vnà cùm homine communis
est: rationis autem lucidior ille oculus ea per¬
cipit, quae sensus aciem nimis hebescentem effu¬
giunt." atque ita versatilis philosophi respon¬
sione (qua quiduis probare, quiduis etiam
diluere procliue sit homini impudenti)
quaestioni tam necessariae & nobili autu¬
mant satisfactum. Verùm si Galenus Mo¬
sis Christique scholam irrideat, quòd in ea
theses aliquot habentur nulla constitutae
demonstratione, idque in rebus physicis,
vti ipse affirmat: quanto magis iure Gale¬
nicam physiologiam cachinno sibilisque
excipere oportet, quae etiam in physicis
rebus non sensuum demonstrationem
sed imaginationis somnia testatur? Immo
vt aequa magis fiat [GR] ἀναλογία [/GR], si Hippocrati
non credendum censet Galenus, tanquam
testi, sed demonstratori, quid ni & nos pa¬
ri libertate ipsum demonstrantem audia¬
mus, & vicissim reiiciamus delirantem? sed
interrogas: "Ecquid antiquis illis scriptoribus,
an neotericis potius confidendum sit: sanè istis
F ij
2. De
simpl.
fac. cap.
2. & 3.
2.Lib.
de puls.
diff.
Lib. q.
animi.
mor.
seq. tem¬
per. corp.