65
DE CERVISIA OPVSC.
31
bendum, & pincernis, ciuibusque passim distri¬
buendum. Sed quoniam ob feruorem aliquid
Cereuisiae exundauit diffluxitque, hic adhuc po¬
stremus labor Zythepsae incumbit, vt curet
mnia vasa esse plenissima. Quare relinito vno
vase, ex eo reliqua omnia replentur, operculoque
obstructorio diligentissimè obturantur: ac iam
tandem ea ipsa vasa Cereuisiae plena aurigae ce¬
reuisiarij deuehunt, distribuuntque inter ciues &
pincernas, vt dictum est, ad eam liberè, & cum
magna voluptate coronandam.
De consideratione causarum in adiectione
lupuli. CAP. IX.
QVONIAM de causarum consideratione cir¬
ca adiectionem lupuli, ob susceptum nar¬
rationis cursum non potuit commodè
disputatio instituti: quare de his quaedam seor¬
sum hoc loco in medium afferenda esse existi¬
maui. Lupulus est is, qui dat veluti formam Ce¬
reuisiae, & facit non modo vt sit Cereuisia, sed
vt benè sit, duret, salubrisque sit bibentibus.
Cum enim lupulus, cuius floribus tantummo¬
in hoc negocio vtuntur, temperaturę sit cali¬
dae & siccae in secundo ordine, (vt amaritudo
psius, grauisque ille odor, quem spirat, indicat) ac
cremor ille polentaceus toties percoctus, lento¬
rem & visciditatem quandam adeptus sit: vt &
psum triticum etiam lentoris quiddam & obstruentis
naturae in se continet, sitque calidum primi ordinis, in