115
EPISTOLAE CHYM.
91
tem, cor rotam, pericardium cisternam vo¬
cauit? At quare hoc? Sanè ex lumine natu¬
rae, quo nihil cum his partibus, si officium
vsumque videas, aptiùs comferri posse satis
nimaduertit. Vis tibi errores aliquot Gale¬
nistarum aperiam, in quos ob spretum natu¬
rae lumen ad perpetuam nominis infamiam
inciderunt? audi vnum, eumque nobilem
& insignem. Cum Deus hominem ex hu¬
mo factum dixerit, quid aliud voluit (Phi¬
lalethes) quam vt materiae humanae cogno¬
scendae studiosus, substantiam humi per¬
penderet, eam distingueret, secaret, exa¬
minaret? illic nimirum humani corporis
principia inuenienda esse insinuans, non
alibi reperienda. hoc lumine Galenici ca¬
rentes, ignis, aerisque regionem ascenderunt,
in aquas descenderunt, atque ita terra cum
illis mixta hominem non ex Dei praescri¬
pto sed placito phanthasię commento fa¬
bricauerunt. Quinetiam cum in terra neque
sanguinem vident, neque pituitam, neque bi¬
lem atram aut nigram: Hominem tamen
& lege & natura nihil esse aliud affirmant,
praeter haec. Paracelsus contrà alijque insi¬
gnes Chymici, cum à Deo tantum lumi¬