115
92
THOMAE MVFETTI
nis hausissent, materialia hominis princi¬
pia in terra vnde prouenerat abscondi: conti¬
nuo atque improbo labore venas eius disse¬
cuerunt, viscera aperuerunt, ossa fregerunt, me
dullancolliquârunt, nullum non lapidem mouerunt
vt quae illîc habentur corpora diligenter exa¬
minarent. Tandem verò Pyrotechnię Alchy¬
miaeque beneficio, longisque suis & plusquam
Herculeis laboribus, nihil simplex in terra
deprehenderunt, praeter vaporosum, inflam¬
mabile, fixum: nihil mixtum, quod non ex
ijsdem simplicibus componeretur. Quare
hominis quoque principium duplex esse con¬
stituunt: alterum volatile, alterum verò fi¬
xum. Volatile vicissim duplex est: primum
vaporosum, quod Mercurius dicitur, se¬
cundum inflammabile, quod sulphuris no¬
mem obtinuit. Mercurius est corporis prin¬
cipium vaporosum: per se ipsum intermi¬
nabile, humidum, liquidum, naturalis bal¬
sami vehiculum: sulphur cum sale, ceu
qua cum arena calcem incorporans. Sul¬
phur est corporis principium inflamma¬
bile, pingue, leue, aequale, vitalis balsami
fomentum. Sal verò est fixum corporis prin¬
cipium, pondus, soliditatem, roburque ma¬
xi-