317
CONCLVSIO.
in sua medicina. Sed quis vel mediocriter physicus ignorat veram
medicinam pręcipuè vitam alere debere, coquinam verò maximè
corpus? Hac ratione Paracelsus Galenum longè superat, quòd iste
teneris edulijs ac potibus solidum corpus aegri nutriat, ille verò
contra duris metallis spiritus vitae raros instauret ac foueat. Totius
huius disputationis conclusio est. Quia Graeci sibi ipsis medicinae
munus atque totum officium adscripserunt, naturae verò nihil,
euanuerunt in suis cogitationibus. Contra Paracelsus hoc
omne tribuit naturae, & medicum huius ministrum fa¬
cit, vnde super petram fundatus, violentos,
aduersariorum suorum impetus.
non metuit.
FINIS.
ERRO¬