457
324 DVELLVM ANIMI
sionem deridendi, confusumque prorsum è me¬
dio tollendi, causam praetexant. Verùm sua spe
frustrati, non ipsis euenit cum Christo, quod
illorum cum Eua praeceptori Quareno mun¬
di sapienti, serpenti diabolo, falsi binario, so¬
phistae primario, &c. Quid mirum, si qui iam
ex infidelium secta faciant impetum in spagi¬
ricos philosophos veritatis sectatores, per so¬
phisticas suas quaestiones ab Athenis allatas?
Quid erit illis respondendum? Nimirum quod
Christus Pharisaeis ad hunc modum: Si malè
scribere iudicatis spagiricos philosophos, testi¬
monium perhibete de malo ô vos Athenien¬
ses; si verò bene, cur vos reluctamini veritati,
nisi quòd vestros fascinauit animos ambitio
honorum, sed potiùs auaritia illius qui dixit, Ec¬
ce haec omnia tibi dabo, si pronus adoraueris. Omnes
possidere vellet suis falsis pollicitationibus,
nec tamen alios praeterquam suos habiturus
est. Non magis tenemur falsis Atheniensium
quaestionibus, atque placitis, maximis, axio¬
matibus, problematibus, aut si vis propositio¬
nibus, quam serpenti binario debuit Eua, si
manere voluisset obediens, aut si respondere,
dixisset: abi hinc à me Satana, non sum ex tua
schola, nihil praeter falsum doces quod som¬
niasti: meus autem praeceptor, nihil nisi ve¬
rum docet, huic obedio, non tibi. quare nec
ad tuum quare respondere debeo. Verùm si
doctri¬