457
CVM CORPORE. 325
doctrina infidelium processisset ex verbo Dei,
aut inde sumpta probari valeret, amplecte¬
mur sine vlla resistentia. Sed potius miser ille
binarij serpens in angelum lucis redibit, quàm
id fiat.
Consistamus igitur in centro veritatis, hoc
nobis tutissimum est fundamentum contra
serpentis callidi quosuis insultus. Propugnacu¬
la multa nobis suppeditabit è suis thesauris, &
arma quibus defendamur à tyrannide huius mun¬
di, qui transiturus est, & omnia quae sua sunt,
verbum autem Dei manetinaeternum: huic igi¬
tur soli adhaereamus, & amplectamur hoc in
mnibus nostris operibus atque professioni¬
bus. Caeterùm vt magis ac magis reddamur
cautiores, ad resistendum calliditati serpentis,
in animum nostrum ad singula momenta irre¬
pere conantis, quò bonas meditationes auertat
eradicetque, suas autem inserat vanas imaginationes
falsi circino delineatas, ad cupiditatum huius mun¬
di, simulachrorum vt vmbra fugientium, ima¬
ginem: est quod latiùs consideremus archiso¬
phistae vafriciem, qua fuit vsus Euam decipien¬
do. Argutus ille supplantator noluit vti primùm
suo cornu primo, vel eodem argumento quo la¬
psus ipse fuerat, hoc in finem reseruans (vt solent
etiam aliquando sophistae praeposterè posteriora
prioribus praeponere, quò securiùs per confusionem
fallant ingenia) ambitione siquidem seipsum
X 4 transmu¬